Charter Document - 02140693
Charter Number: | 02140693 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0946 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Breve divisionalis sive collo mellis qualiter dividit bone memorie Gyrardus et uxor sua Suficia res illorum quia in lege est insertum Si quis res suas inter infantes suos legibus diviserit grandem litem extinguit et elemosinam facit ut quandoquidem Deus voluerit post illorum obitum nullam detractionem inter se non habeant nisi cui per suum brevem datum fuerit in sua legitima hereditate vel portione retineat Hanc igitur donat Gyrardus et uxor sua Suficia ad filios eorum nomine Sigiberto et Leutaldo res illorum proprias qui ipsius ex alodo vel ex comparatione aut de qualicumque attracto a nobis legibus pervenit et sunt ipsas res in pago Uzetico in valle Milcianense in villa que nominant Sevanis in ipsa villa vel suum terminium donamus ad filio nostro nomine Sigiberto ecclesiam que est edificata in honore sancti Andree cum suo presbiteratu et mansum indominicatum et sicut rivus Merdantionalis currit de oriente et donamus ad filio nostro nomine Leutaldo alia medietate sicut rivus Merdantius discurrit de occidente et donamus ad ipso filio nostro Leutaldo quantum in Vilgaris habemus omnia totum et ab integro vobis donamus quantum in istas fines possessionis habemus ea vero ratione dum nos pariter insimul vivimus usum et fructum nobis reservamus et si tu uxor mea Suficia me supervivis usum et fructum habeas et si seniorem prendiderit recipiat Sigebertus ecclesiam sancti Andree et mansum indominicatum et de alia terra de illum fructum quem Deus ibi dederit una medietate et si sine prole legitimo Sigibertus mortuus fuerit a Leutaldo germano suo revertat et si Leutaldus sine prole legitimo mortuus fuerit a Sigiberto revertat et si ambo pariter mortui fueritis sine prole legitimo ad alios vestros germanos nomine Ricardo et Geriberto revertat ea vero ratione nec alienare nec vendere licentiam non habeatis condonamus vobis istas res qui ic sunt superscriptas pro alia hereditate que condonamus ad germanos vestros et si vos toti pariter mortui fueritis sine prole legitimo Qualpertus presbiter et Folcherius presbiter usum et fructum habeant licentiam non habeant nec vendere nec alienare post illorum obitum revertant ipsas res ad sanctam Mariam matrem Domini et a sancto Petro de Cluniaco pro anime remedii nostre Sane si quis vos ipsi aut ullus homo aut ullus de propinquis nostris aut ulla opposita persona qui contra vos aut presente breve istum ullumque tempus ad inrumpendum venerit componat in vinculo tantum et alium tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valere potuerint et inantea brevis iste firmus et stabilis permaneat quoque pro omni firmitate subnixa Factum breve istum in mense decembris anno XI quo cepit regnare rex Ludovicus super nos Signum Gyrardi signum uxor sua Suficia qui breve istum scribere et testes firmare rogaverunt manus illorum firmum S Winigario S Isnardo S Ricardo S Adalberto S Warnaldo S Wadaldo S Constantio S Stephano S Dominico S item Stephano S Ingelberto Airoardus presbiter rogatus scripsit