Charter Document - 02140692
Charter Number: | 02140692 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0946 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancta ecclesia qui est constructa in honore sancti Petri et sancti Pauli [apostolorum] Igitur ego in Dei nomine Rampo et uxor sua Maria et filio suo Anno nos in pro amore et promta benevolencia nostra donamus a sancti Petri et sancti Pauli de Cloniacense in pago Vianense in villa Celosia que a materno mihi legibus obvenit vel parentorum meorum hoc sunt res in edificiis curtilis et mansis et vineis et campis et silvas et salcito omne et ex omnia de tres costilos tota medietate que ad illos aspicit vel aspicere videtur et ibi pertinendum est pro animas nostras remedium vel pro eterna retribucione propterea donamus atque transfundimus a parte sancti Petri et sancti Pauli ad habendi tenendi seut liceat commutandi et in quisque anno in vestitura modios IIII de musto nobis donare debetis sic est Et si nos ipsi aut ullus homo aut ullus ex heredibus nostris aut ulla alia persona qui contra hanc donacione ista inquietare voluerit non valeat vendicare quod repetit et insuper sit culpabilis et inplecturus una cum fisco solvat vos tantum et alium tantum quantum ista donacio meliorata valuerit et inantea firma permaneat cum stipulacione subnixa S Rampono S Maria S Annoo qui donacione ista fieri et firmare in presentem rogaverunt S Stefano S Bernionno S Trottanio S Vuichardo S alio Stefano Ego Ermengerius rogatus jubente Bernardo scripsi datavi die sabato in mense agusto anno X regnante Gondrado rege