Charter Document - 02140691
Charter Number: | 02140691 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0946 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi Dei amore Ego Malvinus et uxor mea Guntrudis damus aliquid de rebus nostris ad locum Cluniacum qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ut pius Deus misereatur nostri et ne faciat nobis secundum peccata nostra in die judicii Res autem ipse quas donamus site sunt in pago Matisconensi in agro Aynacensi in villa Burziaco Sunt vero tres mansi Primus mansus terminatur de unu latere terra Malvini de alio terra Vulferii de fronte superiore via publica de inferiore terra sancti Martini Hunc mansum sic denominatum et omnia que ad ipsum aspiciunt in vineis campis silvis pratis pomeriis pascuis aquis aquarumque decursibus sicut adquisivimus et tenuimus ita offerimus Deo et sancto Petro ad Cluniacum Secundus et tercius mansus sunt apud Latonacum Unus ex his terminatur de uno latere terra sancti Benedicti de alio via publica de superiore fronte terra Raaldi filii Hatonis de inferiore terra Francorum Hunc mansum sic determinatum et omnia que ad ipsum aspiciunt in vineis pratis campis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus sicut de Adalardo adquisivimus Tercius campus in ipsa villa terminatur in utroque latere terra Raaldi filii Hatonis in utraque fronte terminatur via publica Infra istas terminationes totum ex integro concedimus et donamus Deo et beato Petro ad Cluniacum tali tenore ut quandiu vixerimus teneamus sed interim pro investitura ad ipsum locum per singulos annos censum tam de pane quam de vino persolvemus Quod si ego Malguinus mortuus fuero ante uxorem meam in die sepulture mee de his tribus mansis denominatis statim reddet duos ad Cluniacum sicut hodie destinamus tercium vero retinebit sibi quandiu vixerit postea vero revertatur ad Cluniacum sicut et duo priores Quod si ego supervixero ei eodem modo faciam videlicet duos mansos ad Cluniacum restituens tercium vero usque ad meum obitum mihi reservans et postea ad Cluniacum deveniat Si quis contradixerit non valeat vendicare quod repetit sed cui litem intulerit componat de auro duas uncias et donatio ista omni tempore firma permaneat constipulatione subnixa Actum in Castello in monte Signum Malwini et uxoris ejus Gontrudis qui donationem istam fecerunt et firmari rogaverunt S Uberti S Isenbardi S Rotberti qui consensit S Malguini S Eldrici S Faramondi S Rotardi et aliorum multorum Ego Letbaudus scripsi et dictavi in augusto mense tercia feria anno undecimo regnante rege Ludovico