Charter Document - 02140688

Charter Document - 02140688


Charter Number: 02140688
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0946
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Hludovicus divina ordinante providentia rex Si enim precibus servorum Dei et sancte Dei ecclesie et eorum utilitatibus assensum prebemus regalem procul dubio exercemus dignitatem et hoc in posterum jure firmissimo mansurum esse volumus Idcirco noverit omnium sancte Dei ecclesie fidelium et nostrorum presentium scilicet ac futurorum industria quia adierunt nostri principes Hugo videlicet dux Francorum et alter Hugo dux scilicet Burgundionum necnon et Letoldus comes nostram regiam serenitatem deprecantes quatinus Cluniaco monasterio in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato quasdam res concederemus per regale preceptum ecclesiam videlicet in honore sancti Johannis dedicatam in suburbio Matisconensi sitam cum omnibus rebus ad eandem ecclesiam pertinentibus villam etiam Eniscum et Osam majorem et boscum et villam Senosanam cum terris pratis silvis aquis majoribus et rivis minoribus vivariis fractis fossis et portu desupra jam dicta Osa et aliis portis cum pascuis exitibus et regressibus et omnibus adjacentiis et universis piscariis quesitum et inquirendum et cum Arnulfo et uxore sua et filiis et filiabus eorum seu omnibus servis et ancillis vel infantibus ad supradictas res aspicientibus seu alodis eorum foris et intus ubicumque dispersis excepto tertio tractu de Osa quod pertinet ad sanctum Vincentium Sievertum etiam de Davaico cum uxore sua filiis et filiabus cum universis alodis et rebus suis et clonia quam de comitatu tenet Quod tam pro amore beatorum apostolorum vel pro nobis quam etiam pro statu regni nostri simul et principum nostrorum et omnium fidelium christianorum salute voluntarie fecimus eorumque pie et devote petitioni libenter annuimus Precipientes ergo jubemus ut deinceps per hanc nostram auctoritatem jure firmissimo predicti Christi testes beatus Petrus et Paulus vel abbas eorum seu monachi eisdem ipsis Christi apostolis servientes teneant atque possideant et quicquid exinde facere vel judicare voluerint libero in omnibus perfruantur arbitrio faciendi quicquid elegerint Et ut hec nostra auctoritas firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur de anulo nostro subter jussimus sigillari Signum Hludovici regis Rorigius cancellarius ad vicem Alardi recognovit Actum Capriniaco villa kal jul anno XI regni Hludwici regis quando etiam Frantiam recuperavit