Charter Document - 02140685
Charter Number: | 02140685 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0946 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter domnum Aimardum abbatem Cluniacensem ac monachos ejusdem loci commutationes facere de duobus campis Vendranus dedit unum campum conjacentum in villa Martiaco in loco ubi vocant Mosec Qui campus his finibus terminatur a mane terra Sansonis a medio die terra sancti Marcelli a sero Oisnat a cercio via publica Habet autem campus ille in longum perticas quadraginta et octo atque in utraque fronte perticas IIII Infra istas terminationes ego Vendranus dono vobis hoc est Cluniacensibus monachis campum ad integrum et accipio a vobis alium campum in villa Massiliaco in loco ubi vocant In Novellas Qui campus his finibus clauditur a mane terra sancti Petri a meridie terra sancti Vincentii a sero increpitos a circio terra mea Hic campus habet in longum perticas XXVI in utraque fronte perticas V Igitur tali tenore concamium istud agitur ut ab hodie unusquisque nostrum de hoc quod sibi sors tribuit faciat quicquid voluerit Si quis vero conventionem nostram hanc contradicere vel perturbare temptaverit non ad hoc prevaleat sed reus X solidos componat et hec conventio firma permaneat cum stipulatione subnixa S Vendrani qui eam fecit et firmare rogavit S Ariel qui in omnibus his consensit Sieverti Ingelardi Evardi Sanxonis Aitardi Gunduini Adadgerii Ego Tetgerius scrisi datavi die dominico in mense maio anno X regnante Ludovico rege