Charter Document - 02140680

Charter Document - 02140680


Charter Number: 02140680
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0946
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Inspirante omnium rerum Creatore divinaque benignitate favente cunctis bona temporalia possidentibus concessum atque attributum constat quatinus ex rebus que proprio ac hereditario jure tenere videmur Deo sanctisque ejus pro redemptione animarum suarum omni cum devotione offerre debeamus Igitur in Dei nomine ego Leutoldus et uxor mea Berta considerantes velocissimum humane fragilitatis casum et quia cuncta temporalia velut umbra cito evanescere videntur propterea pro re[me]dio animarum nostrarum et pro salute genitoris ac genitricis mee et conjugis mee nomine Hermengardis donamus atque transfundimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniacensi aliquid de rebus nostris hoc est mansus indominicatus situs in comitatu Matisconensi in agro Tusiacensi in villa Burgundia cum domibus curtiferis vineis terris pratis silvis pascuis aquis exitibus et regressibus vel cum omnibus pertinentiis et appendiciis suis quesitum et inquirendum Et in alia villa nomine Fargias cum capella in honore sancti Victoris quicquid ibi visi sumus habere cum domibus curtiferis vineis terris pratis silvis pascuis aquis exitibus et regressibus seu cum omnibus pertinenciis et appendiciis suis quesitum et ad inquirendum Et donamus in alia villa nomine Cerceio quantumcumque visi sumus habere cum domibus curtiferis vineis terris pratis silvis pascuis aquis exitibus et regressibus quesitum et ad inquirendum vel cum omnibus pertinenciis et appendiciis suis Donamus etiam servos his nominibus Frodoenum cum uxore et infantibus suis Dominicum cum uxore et infantibus suis et alios servos quicumque ad ipsam hereditatem pertinent Ita ut ab hodierna die et deinceps rectores jam dicti monasterii teneant atque possideant habentes licenciam vendendi commutandi vel quicquid melius elegerint faciendi Si quis vero si nos ipsi aut aliqua persona hanc cartam calumniare voluerit auri libras IIII cui litem inferre temptaverit cogatur et presens auctoritas firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnexa S Letaldum S Berte qui donacione fierent et firmare rogaverint S Leutgerio S Raterio S Hugoni S Adalgerio S Tetart S Alberici S Utulart S Lanbert S Manegolt Data mense marcio feria III anno X regnante Ludovico rege Barnardus scripsit