Charter Document - 02140672
Charter Number: | 02140672 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0945 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie apostolorum Petri et Pauli ad honorem eorum vel aliorum sanctorum qui in eodem Cluniacensi monasterio sunt venerandi Nos devoti eorum famuli Girbaldus et Franco ad promerendam misericordiam Dei ut pius et misericors Dominus eripere dignetur Elenam et nos de penis inferni iccirco jam dicte ecclesie Dei donamus unum mansum in villa Buferias cum appendiciis suis campis videlicet pratis vineis silvis totum ex integro donamus quicquid ad ipsum aspicit mansum non solum autem sed quecumque jam dicta Elena in ipsa [villa] Buferias habuit et possedit in campis pratis et vineis et silvis omnia ex integro ad prefatum sancti Petri monasterium donamus et diffundimus ut ab hac die Cluniaci rectores de omnibus his faciant quod eis melius placuerint Donamus etiam et servos quorum hec sunt nomina Vuandalricus et uxor ejus Berta et infantes eorum Johannes et uxor ejus Ulbergia et infantes eorum et alios servos quotquot in jam dicta villa usque hodie habuimus vel possedimus Omnia hec offerimus Deo et sanctis ejus apostolis ad monasterium Cluniacum pro animabus carorum nostrorum Jozseranni Ardradi Girbaldi Elene ut eas Deus eripere dignetur de penis inferni Quod si ullus homo ullam umquam moverit calumpniam contra donationem istam nichil perficiat nichil peragat et insuper eis quibus calumniam intulerit componat tantum et alterum tantum quantum ipse res ab hodie usque tunc quoquomodo meliorari potuerint et presens donatio nostra omni tempore firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa S Girbaldi et Franconis qui donationem istam ac elemosinam fecerunt et eam per scriptum firmari rogaverunt S Rotbaldi S Teoderici qui ambo fideijusores cause hujus in manu cancellarii extiterunt S Bernardi S Girberti S Costini S Vuiranni S Raimfredi Ego Girlbaldus eam scripsi et datavi V feria in mense julio anno X regnante Ludovico rege