Charter Document - 02140670
Charter Number: | 02140670 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0945 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Palli consecrato Cluniensi monasterio in pago Matisconensi sito ubi domnus Amardus abbas preesse videtur Nos in Dei nomine Geilinus adque Egilmarus Renco Arluinus Ector elemosinarii domni Widonis archiepiscopi donamus ad eundem locum aliquid de rebus ejusdem po [] in alimonia monachorum ibidem Deo et sanctis apostolis ejus servientium hoc est vinea cum omnibus terrulis sibi adjacentibus Sunt vero ipse res site supra burgum Lucduni civitatis juxta Ararim fluvium in loco qui vocatur Serenus totum et ad integrum supradictas res donamus pro anima jam dicti senioris nostri pro animabus quoque omnium Christi fidelium vivorum seu defunctorum a die presenti et deinceps ut Deus omnibus perpetuo dignetur Si quis vero quod futurum esse non credimus aliquam calumniam contra hanc donacionis cartam generare temptaverit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus abeatur et nisi resipuerit sit pars ejus cum eis qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et fiscali cogente censura liberas auri III coactus componat et hec donatio a nobis facta et corroborata omni tempore firma et stabilis perseveret stipulatione subnixa Eurardus diaconus subscripsit S Geylinus subscripsit Ademarus subscripsit Berardus subscripsit Gerardus subscripsit Joannes diaconus subscripsit S Raganarius presbiter Erluinus exiguus levita subscripsit Eribertus diaconus subscripsit Hector presbiter subscripsit Radulfus [] Ailbertus diaconus subscripsit Nithardus dyaconus subscripsit Erlulfus peccator subscripsit Asterius diaconus subscripsit Adso dyaconus subscripsit Emricus dyaconus subscripsit Otgarius subscripsit Data mense marcio anno VIII regnante Gonrado rege Ego frater Stephanus scripsi datavi die veneris Actum Lucdu[ni]