Charter Document - 02140668

Charter Document - 02140668


Charter Number: 02140668
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0945
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilecta adque amabile uxore mea nomine Lieudsenda Quapropter ego in Dei nomen Adalardus vir tuus in pro amore et bona voluntate mea quod ego contra te abeo pro eo quod nos Dominus Deus omnipotens ad legitimum conjugium sociare dignetur pro hanc ipsa amore dono tibi tercia parte de curtilo qui est situs in pago Lucdunense in agro Candeacense in villa Metdono quod mea pars est quod legibus donare possum de ipso curtilo tercia parte tibi dono terminat ipse curtilus a mane terra Datsono a medium die via publica a sero terra Vuandalfredo infra istas terminaciones una cum suum suprapositum de ipso curtilo tercia parte tibi dono ud facias ab odierno die quiquid volueris et dono tibi in dotalicio sicut antiqua consuetudo legis commemorat cessumque in perpetuum Deo propicius esse volo hoc est tercia pars de omnia mea de quiquit visus fui abere vel possidere tam de proprio quam de conquisto vel de conquista vel de quacumque injenio mihi obvenit vel inantea auxiliante [Deo] conquirere vel laborare potuero in omnibus in Dei nomen sicut superius nominatum est tercia parte dilectissima uxor mea nomen Lieudsenda tibi dono ud facias ab odierno die quiquit volueris ad tuum proprium liberam et firmissimam in omnibus in Dei nomen abeas potestatem Si ego ipse aud ullus de heredibus meis aud ullus homo aud ulla emissa aud opposita persona ulloque tempore quo incontra hanc carta dotalicia ista inquietare vel infrangere voluerit nihil valuerit vindicare quod repetit set conponat tantum et alium tantum quantum ista donacio meliorata valuerit et ec omnis presens dotalicia ista firma permaneat cum stibulacione subnixa S Adalart qui dotalicia ista fieri et firmare in presente rogavi S Martino S Bernoart S Constanciono S Vuandalfredo S Benedicto S Airoart S Medono Ansiis rogitus dotalicia ista scripsi datavi die lunis in mense marcii anno VIII regnante Gondrado rege