Charter Document - 02140666
Charter Number: | 02140666 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0944 - 0989 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecto filio nostro nomine Berno nos quidem in Dei nomine Vuido et uxor mea Gislaberga donamus tibi aliquid de res nostras que sunt site in pago Lucdunensium in agro Cosconiaco in villa Brociaco hoc sunt duo curtili unus vero cum cabanna et exio habet terminos a mane via publica a medio die terra Alalguda a sero terra Tedbert a cercio terra Girolt infra hos terminos totum Alius curtilus cum vinea et arboribus et exio terminet a mano gutta qui per estem siccat a meridie terra Rodlanno atque Tetardo a sero via publica a cercio terra sancti Stephani infra hos terminos totum et de alias res quicquid nobis legibus advenire debent de alodo et de conquisto hoc sunt campis pratis silvis aquis aquarumque concursibus omnia ex omnibus predictos curtilos cum omni integritate et prefatas res la una medietate nisi novem sestariadas de terra arabile et filia nostra nomine Ermendrada et prata in loco qui dicitur Agiolo reservo Ea vero ratione supramemoratas res tibi donamus ut dum modo vivimus pariter possideamus post nostrorum amborum discessum tibi perveniat Si quis hanc donationem calumniare presumpserit a fisco de auro uncias X componat postea firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa S Vuidoni et uxore sua Gislabergi qui donatione ista fieri et firmare rogaverunt S Adalardo S Girolt et uxore sua Adalguda qui hoc consenserunt Item Adalardus Stephanus Leutardus Johannes Alexander Ego Vuillelmus presbiter rogatus scripsi et subscripsi VII feria primo idus aprilis regnante Gondrado rege