Charter Document - 02140665

Charter Document - 02140665


Charter Number: 02140665
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0944
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte ecclesie sancti Petri Cluniacensi ego Umberga femina pro remedio anime mee et senioris mei Girardi et parentum meorum dono res meas que sunt site in pago Matisconensi in villa nuncupates in Montaniaco ea que a Bertrico atque uxore ejus Anstuht conquisivi et alias res quas ibi adquisivi Et in villa Corcella similiter campos videlicet vineas curtilos prata pascuas omnia ad integrum a die presente offero et dono jam dicto loco ut rectores ipsius loci ex his faciant quod placuerit Si quis contradixerit peccabit et ab omnibus sancte ecclesie segregetur lege autem mundana X libras de auro componat et donatio ista firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio S Mannonis Girboldri Vivieni S Achin et Rotruht et Umberge qui cartam hanc fieri et firmare rogaverunt S Girberti et Teduini S Otberti et Benedicti Teotgerius in vice cancellarii scripsit et datavit III feria in mense novembris anno VIIII regnante rege Ludovico