Charter Document - 02140660

Charter Document - 02140660


Charter Number: 02140660
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0944
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus abbatum Emmardum cum suis fratribus monachis sancti Petri ego inquid igitur in Dei nomen Guido et frater suus Atto qui consensit escammiavimus nos vobis terra pro terra vinea qui est sita in pago Cabilonense in fine Talmariacense in villa Brigolio recedit parcionem nostram totum at integrum insimul tenente nos vobis escamiavimus nullum contradicentem Si quis vero si ego ullus de heredibus nostris venire temptare vel calomniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit set inferat vobis una cum tercio fisco auri uncias V componat et presens escamius istus omni tempore firmus stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Brigolio villa publice S Guidono cum Attono qui consensit qui escamius istus fierent et firmare rogaverint S Girbert S Costabulo S Gandalfredo S Ricbert S Bernono S Ratbert S item Costabulo Ego Adelardus rogatus scripsit datavit die marcio in mense mayo annos VIII regnante Lodovico rege