Charter Document - 02140659

Charter Document - 02140659


Charter Number: 02140659
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0944
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Derelinquid homo patrem aut matrem et aderebit sibi uxorem et erunt duo in carne una et quod Deus junxit homo non separet Dilecta atque multum amabilis sponsa mea nomine Ermengardis ego igitur in Dei nomine Aimulfus sponsus tuus in pro amore et bona voluntate mea que contra te abeo in pro ipsa amore dono tibi in esponsalicio aliquid de hereditate mea est ipsa hereditas in pago Vienense in agro Elosiacensi in loco subtus Monte Mercore campi arativi quarta parte tibi dono qui ternam ipse cambi in uno latus via publica in alio latus terra sancti Mauricii in uno fronte Monte Mercore et in alio fronte Rodano volvente infra as fines et terminaciones una cum arboribus et omnem suprapositum quartam partem tibi dono et dono tibi in dotalicio terciam partem de quicquid nos visi sumus habere vel acquirere potuerimus ambo et facias de ipsas res quid volueris sicut lex mea commendet [] habendi vendendi donandi seud licead commutandi Et si ego aut ullus homo au ullus de heredibus meis qui contra ista donacione aliquid agere vel inquietare voluerit non valeat vindicare set componat tibi auri uncia una et inantea ista donacione in te facta firma permanead cum omni stipulacione subnixa S Aimulfo qui ista donacione jussi fieri et firmare in presente rogavi S Euvardo S Girberto S Adaldrado S Poncio S Emone Ego Ado rogatus qui isto sponcalicio scripsi datavi die veneris in mense aprilio anno VII regnante Conrado rege