Charter Document - 02140656
Charter Number: | 02140656 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 0944 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notitia qualiter monachi Cluniensis monasterii venientes ante presentiam domni Hugonis gloriosissimi marchionis proclamaverunt se de Ademaro Lugdunensi vicecomite qui preceptum quod per supradicti principis consilium a rege acquisierunt ex Tosciaco et omnibus suis appenditiis infringere nitebatur et contra usum regalis potestatis quod rex Deo et sancto Petro dederat tanti principis consensu in suos retorquere usus temptabat dicens prescriptas res ex suo vicecomitatu esse Quocirca audiens Ademarus tante auctoritatis preceptum suumque seniorem partibus monachorum favere et sentiens nichil se rationis in hoc habere in presentia jam nominati marchionis et fidelium ejus quorum subter scribenda sunt nomina partibus sancti Petri dimisit peromnia promittens se nunquam amplius inde prefuturum Quod ut semper inconvulsum maneat et a nullo successorum Ademari hec presumtio repetatur nomine comitis hec notitia confirmata est et suorum fidelium qui rationem audierunt monachorum S Hugonis comitis et marchionis S Ademari vicecomitis S Leotaldi comitis S Caroli comitis S Vuilelmi comitis S Otgerii S Umberti S Girardi S Artardi S Sobonis S Hugonis filii Bermundi S item Girardi S Vuidonis S Aicardi S Berardi S Herii Data per manum Aimonis subdiaconi V kal aprilis VII anno regnante Gonrado rege