Charter Document - 02140653

Charter Document - 02140653


Charter Number: 02140653
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0943 - 0993
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilecto filio nostro nomine Aymoni nos igitur Ledgerius et uxor mea Berna in pro amore et bona voluntate quam circa te habemus donamus tibi aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Lucdunense hoc est villam que vocatur Cavariacus cum ecclesia que est dicata in honore sancti Johannis cum omnibus suis appendiciis quesitum et ad inquirendum totum ad integrum servos et ancillas utriusque sexus colonias etiam quas habemus in villa Riplungio cum omnibus adjacentiis et servos et ancillas Hec omnia concedimus tibi eo tenore ut quamdiu vixeris teneas et si heres legitimus ex te exierit ad ipsum perveniat et si mortuus fueris sine liberis ad Cluniacum et ad sanctum Petrum et ad sanctum Johannem perveniat Sig Ledgeri qui fieri et firmare rogavit S Bernane Bovoni levite Josberti Gonsoni David Engelardi Odonis Adelardi Data mense aprili regnante Conrado rege Acardus presbiter scripsit