Charter Document - 02140652

Charter Document - 02140652


Charter Number: 02140652
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0943 - 0993
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Regum decernit auctoritas ut unusquisque homo de his que sibi a Deo collata sunt peccata sua redimat scriptum est enim Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et item dicit Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Quapropter ego Eychardus presbyter et item Eychardus subdiaconus cogitantes casum humane fragilitatis et eterne retributionis pro piaculo anime avunculi nostri Raganerii presbiteri donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad Cluniacum curtilem unum quem ipse Raganarius dum viveret in voluntate habebat ad ipsum locum dare et est situs in pago Lugdunensi in villa Avallonica Hunc curtilem cum vinea et orto et vircaria et quicquid ad illum aspicit cedimus ac donamus eo tenore ut quamdiu vixerimus usum et fructum exinde possideamus annisque singulis in festivitate sanctorum apostolorum Petri et Pauli XII denarios in vestitura persolvamus post nostrum vero decessum sine aliqua contradictione ad jam dictum locum deveniat Si quis vero vel nos vel aliqua persona contra hanc donationem facere voluerit non vendicet sed cui litem vel contrarietatem intulerit quantum he res eo tempore meliorate fuerint ex proprio jure persolvere cogatur et postmodum hec helemosinaria nostra donatio firma consistat cum stipulatione subnixa S Eychardi presbiteri qui donationem istam firmare rogavit et ipse firmavit S Eychardi subdiaconi qui consensit S Aimoini S Rostagni S Benedicti Tempore Conradi regis facta est hec descriptio et firmatio