Charter Document - 02140644

Charter Document - 02140644


Charter Number: 02140644
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 0943
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notitia vuerpitionis apud Matisconum sub die dominico VIII idus octobris ante presentiam domni Leotaldi comitis residente una cum fidelibus suis Maiolum vicecomitem Leodegarium Josbertum Eurardum Robertum Ratherium Teudulfum atque Ildebrannum [Petrus] et Paulus proclamaverunt se de quadam femina nomine Vuandalmodis que tenet juste res illorum in ipso pago in villa Sinitiaco quas Adalardus levita dedit ipsius case Dei ipsa quoque femina in presente stetit et recognovit rectitudinem sancti Petri et auctoribus ejus vuirpivit contra eos omnes querelas de eadem causa his presentibus S Leotaldi comitis S ipsius Vuandelmodis que vuirpivit S Roberti S alterius Roberti S Maioli vicecomitis S Eurardi Item Eurardi S Tuderici S Amedei S Josberti S Rainaldi Data per manum Berardi sub die dominico VIII idus octobris anno VI regnante Ludovico rege