Charter Document - 02140642

Charter Document - 02140642


Charter Number: 02140642
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0943
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus Maticensis ecclesie filiis presentibus scilicet ac futuris notum habeatur quod cum esset domnus Maymbodus episcopus apud Matisconum secus basilicam incliti martiris Christi Vincentii residens venit ante presentiam ejus quidam vir nobilis Aycardus nomine deprecans quatinus dignaretur ei conferre quandam terram predicti martiris sancti Vincentii conjacentem in pago Forensi in villa que Artidunus dicitur ut quicquid in ipsa villa est de predicta terra beati Vincentii vel in aliis villis aut locis ibi adjacentibus temporibus vite sue tenere securiter valeret tam ipse quam uxor ejus Aremborga necnon nepos ejus Adroldus filius Ragemberti Domnus quamobrem Maymbodus prememoratus pontifex suorum fulcitus consilio fidelium concessit ei quod humiliter precabatur predictam videlicet terram cum omnibus ibi pertinentibus ut dum advixerint isti tres sicut supra inserti sunt sub decreto sensus duorum solidorum festivitate prolocuti sancti Vincentii ipsos persolventes teneant et possideant quod si neglegentes in reddendo apparuerint in duplum cogantur exsolvere Quo vero firmius tenere possent prelibatus antistes hanc precariam eis fieri jussit quam propriis manibus roboravit et fidelium suorum digitis signandum contradidit [Chrisme] Maymbodus sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus subscripsit Hubertus prepositus subscripsit Masolus indignus archidiaconus subscripsit Adalardus archidiaconus subscripsit Ado abba Vuinisus humilis levita Berno presbiter Eumannus presbiter Berardus levita subscripsit Arnulfus presbiter Eigredus presbiter Bodo levita subscripsit Data per manum Aymini freria II mense augusto anno VIII Hludovico rege regnante