Charter Document - 02140633

Charter Document - 02140633


Charter Number: 02140633
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0943
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte ecclesie sancti Petri Cluniensis qua domnus Aymardus abba ad regendum habere videtur ego in Dei nomen Hubertus levita atque prepositus ob amorem et timorem Dei ut pius Dominus per intercessionem sancti Petri animam Ramnaldi avio meo necnon animam patris mei Anscherii et animam matris mee Ingelays seu et animam meam et omnibus christianis dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in agro Ibgiacense in villa Belna quicquid in ipsa villa Ava abbatissa dedit avo meo Ramnoldo vel quod pater meus in ipsa villa de hanc rationem in ipsa villa tenebat quando a seculo migravit hoc sunt curtili cum edificiis vineis virchareis cum servis et ancillis ibidem pertinentibus dono ad ipsum locum eo tenore dum ego vivo usum et fructum habeam et omni anno pro comemoratione et in loco vestiture festivitate sancti Petri denarios XII ibi persolvam Si quis vero donationem istam contradixerit auri libram componat et inantea donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matisconum publice Hubertus prepositus qui donationem istam fieri et firmare rogavit S Maioli vicecomito S Leudegarii S Eurardi S alio Eurardi S Nardoini S Teodulfi S Odeylonis S Teotelmi Data per manum Berardi sub die jovis VIII kalendas junii anno VII regni Hludovici regis S Ramaldi qui consensit et firmavit