Charter Document - 02140632
Charter Number: | 02140632 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 0943 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notitia vuirpitionis apud Matisconum sub die mercoris VIIII kal jun in mallo publico ubi resedit domnus Maymbodus episcopus atque domnus Maiolus vicecomes necnon et Leudegarius Josbertus Nardoinus Beroldus Dedo Teotelmus Bererius Idoinus Berno et ceteri plures in ipso mallo residentes In eorum presentiam contrapellavit quidam vir atque abbas Aymardus nomine alium hominem nomine Rainaldum de uno curtilo cum vinea in villa Siniciaco Ipse Rainaldus tenet mali ordine ipse autem prenominatus Rainaldus recognovit directum sancti Petri et ipso Aymardo abbate vuirpivit ipsas res his presentibus S Bernoni S Landoeni S Bererii S Idoini S Andree S Tetelmi S Grimoini Data per manu Berardi sub die mercoris VIIII kal junii anno VII regni Hludovici regis