Charter Document - 02140631
Charter Number: | 02140631 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0943 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Chuonradus gratia omnipotentis Dei serenissimus rex Quicquid in nostro commisso regno juste ac recte agere videtur satis possumus corroborare ac confirmare Quapropter notum sit omnibus fidelibus nostris presentibus ac futuris qualiter Carolus comes consanguineusque noster reddit nobis quendam capellam que est constructa in honore sancti Jenesii terramque erga illam sitam et pertinentem ex comitatu Vienensis ac adiit ipse et humiliter petens ut quendam capellanem nostrum nomine Ermentheum per preceptum illi concederemus Quod et voluntarie fecimus Volumus ac firmiter decernimus per hunc nostrum preceptum ut dictus Ermentheus hoc insuper sertum extra hoc quod dicit Boso suum esse omnem optineat vigorem commutandi et potestatem vendendi absque ullo obsistente vel contradicente Ut autem hoc nostrum preceptum ab omnibus observetur et a nemine umquam violetur manu nostra firmavimus ac de sigillo nostro consignare jussimus Signum domni Chuonradi piissimi regis Einricus notarius ad vicem Amonis episcopi recognovi Data XV kal jun anno ab incarnatione Domini DCCCCXLIII anno VIIII regnante domno Chuonrado piissimo rege indictione III