Charter Document - 02140629

Charter Document - 02140629


Charter Number: 02140629
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0943
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quisquis de propriis facultatibus vel hereditaria possessione aliquit Deo et sanctis ejus donaverit hoc procul dubio in centuplicatum in futuro est recepturus Ob hoc igitur ego Ramenoldus vel uxor mea Aletsandria id ipsum perpendens et future discussionis terrorem precavens donamus aliquit de rebus nostris donatumque in perpetuum esse volo Cluniaco monasterio cui domnus Emardus abba venerabilis preesse videtur pro remedium animas genitores nostros vel genitricis nostris et nostris et animas parentum nostrorum vel omnium fidelium nostrorum ac sunt res qui sunt site in pago Ostudunense in agro Santiniacense in villas nuncupantes in primis curtilo in villa Arfolia qui terminat a mane et a medium die vias publicas a sero terra Petroni et Franconi ab aquilone Tetsarie infra istas terminationes at integrum Et in villa Corte que dicitur A Moncello curtilo cum supposito et vinea in unum tenente et in villa que dicitur A Cortelis curtilo et in Mansuris quiquit in ipsas villas Tetbrannus visus fuit habere ac sunt curtiferis vineis campi prati silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum ab hoc die et deinceps in alimonia monachorum in eodem loco Deo et sanctis ejus Petro et Paulo serviencio co et do ut faciant et ea quicquit sibi placuerit Si vero nos ipsi aut ullus de heredibus vel heredibus nostris aut qualibet apposita persona aliquit contra hanc donacionem inferre voluerit vel con tentaverit non vendicet quod reperit sed primitus iram Dei incurrat et cum damnatis in die judicii sinistram partem percipiat et in sublimat auri libras III componat et ec donacio firma permaneat stibulacione subnixa Actum Cluniaco monasterio S Ramnold cum uchore sua Aletsandriane qui fieri et firmare rogaverunt S Vuindoni S Livoni S Ansherio S Girbert S Volfart Teotgerius rogatus scripsit datavit die dominico in mense aprilo anno VII regnante Ludvico rege