Charter Document - 02140625

Charter Document - 02140625


Charter Number: 02140625
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0943
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina largitate sanctitum est ut de rebus transitoriis eterna valeat merces promereri Igitur nos in Dei nomine Leutaldus et uxor mea Berta considerantes incertos hujus vite exitus simulque pondus peccatorum nostrorum pertimescentes donamus aliquid de rebus nostris Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniensi pro salute animarum nostrarum et parentum nostrorum vel omnium fidelium christianorum hoc est alodus noster situs in comitatu Lucdunensi in agro Pasiacho in villa Moncellis cum ecclesia in honore beate Dei genitricis Marie et sancti Andeoli una cum vineis pratis silvis pascuis molendinis domibus curtiferis aquis exitibus et regressibus vel cum omnibus pertinentibus et apendiciis suis quesitum et ad inquirendum omnesque servos ad ipsam hereditatem pertinentes cum uxoribus et infantibus illorum tradimus atque transfundimus ita tamen ut si quis ex nobis duobus unus ante alterum obierit jam dicte res ad supradictum monasterium perveniant et ubicumque ego vitam finiero corpus meum monachi requirant et in eodem Cluniense monasterio sepulture tradant Statuimus vero annis singulis censum reddere eidem monasterio in festivitate beati Petri III kal julii solidos II Si quis vero si nos aut aliqua persona hanc cartam calumniare presumpserit auri libras V componere cogatur et presens auctoritas firma permaneat S Leutaldi Bertee uxoris ejus Leotgarii Ratherii Lanberti Ugonis Adalgerii Norduini Otulardi Alberici Teutardi Manegaldi Data mense marcio anno VI rege Conrado regnante qui de eadem donatione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri