Charter Document - 02140622

Charter Document - 02140622


Charter Number: 02140622
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0943
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Dei eterni Chuonradus nutu omnipotentis Dei serenissimus rex Notum sit omnibus fidelibus nostris qualiter Dei famuli ex Cluniaco monasterio monachi proclamaverunt se in presentiam nostram in pago Viennense quod Carolus consanguineus noster illorum res quas Ingelbertus per cartam donationis ad dictum locum tradidit idem Carolus locum injuste contendebat Ille autem ubi vidit et audivit non se hoc recte tenere presentialiter dimisit omnem querelam et illico ipsas cartas quas Ingelbertus fecerat corroboravit et iterum in manu regis firmavit Et tunc jussit domnus rex hoc judicium scribere per quod omni tempore dicte carte inviolabiliter permaneant et subtus fidelium nostrorum nomina jussimus inserere ac de sigillo nostro sigillare Signum domini Chuonradi piissimi regis Aimo episcopus presens fuit Vido archiepiscopus presens fuit Sobo archiepiscopus presens fuit Bero episcopus presens fuit Hugo comes presens fuit Odolricus comes palatii presens fuit Ainricus filius Ludovici presens fuit Anselmus comes presens fuit Odolricus comes Anselmi frater presens fuit Eto comes presens fuit Leutoldus comes presens fuit Humbertus presens fuit ac omnes vassi dominici majores et minores qui presentes fuere Ego Henricus notarius hoc judicium scripsi datavi V k aprilis anno VI regnante domno Chuonrado piissimo rege