Charter Document - 02140617
Charter Number: | 02140617 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0942 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Cluniensi quam domnus abbas Aymardus regit ego Tetbertus pro amore Dei et pro remedio anime mee vel adjutorio terreno ad corpus meum dono res meas que sunt in territorio Matisconensi in villa Burgundo In primis curtilum qui terminatur a mane rivo currente a meridie terra Tetberge a sero via publica a cirtio Godovere Sed et alias res meas quas in jam dicta villa habeo similiter dono sancto Petro in campis pratis silvis totum ex integro eo tenore ut dum vivo usum fructuarium exinde habeam et per singulos annos in festivitate sancti Petri III kal julii II denarios persolvam Post obitum autem meum totum sicut hic insertum est ad Cluniacum pertineat Si quis contradixerit II libras de auro componat et donatio ista firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Tetberti qui donationem hanc fecit et per cartam firmari rogavit