Charter Document - 02140615
Charter Number: | 02140615 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0942 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilectis senioribus monachis Cluniensibus quibus preest domnus abba Aimardus ego in Dei nomine Ermelaus et uxor mea Benedicta vendimus unam vineam que est sita in agro Maloniacense in villa Seia in loco ubi In Morniaco dicitur et terminatur a mane terra Warembaldi a tribus partibus terra Soferiani habetque in longum perticas XIII et pedes III in superiori fronte perticas III et pedes V in alia fronte perticas III et pedes X Fuit autem hujus venditionis precium solidi V et denarii VI pro quo faciant ipsi monachi Clunienses quicquid voluerint Qui autem contradicere voluerit auri libram componat et inantea hec venditio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Ermelai et uxoris ejus Benedicte qui vendiderunt et firmaverunt S Sofredi S Rainfredi S Ainardi S Adalardi S Warnaldi