Charter Document - 02140605

Charter Document - 02140605


Charter Number: 02140605
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Igitur in Dei nomine ego Johannes clericus tractavi de Dei misericordia et de eterna retributione propterea dono Deo et sancto Petro de Cluniaco de rebus meis juxta quantum mea possessio est in villa que vocant Perela in tali modo quandiu vixero teneam et possideam post meum quoque discessum ad ipsum locum remaneat et faciant rectores ejusdem ecclesie quicquid facere voluerint Si vero ullus homo inquietare voluerit ira Dei incurrat super eos et omni tempore ista donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Johannis qui istam donationem fieri et firmari rogavit et in vestituram dono omni anno VI sextarios de vino S Roberti levite