Charter Document - 02140597
Charter Number: | 02140597 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0942 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus hominibus tam presentis temporis quam et futuris quod Gaufredus de Salliaco Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniacensisque fratribus quondam dederat medietatem totius terre de Noglis atque post decessum illius multis annis sine ulla querela tenuerunt predicti fratres sed postea frater ejus Artaldus calumpniatus est eam Inde Deo inspirante conpunctus ipse Artaldus dedit et reddidit Deo et predictis apostolis ejus atque fratribus sicut antea tenuerunt pro sua anima parentumque suorum et pro tali convenientia ut ipse et uxor ejus ab ipsis sepileretur S Artaldi qui cartam jussit fieri et Aremburge uxoris ejus atque filii ejus Gaufredi Insuper etiam ipse Artaldus de terra Masiliacensi que communis est sibi et fratribus Cluniacensibus convenientiam habet ut parciat et de forestaria ut sic faciat stare sicut in vita patris sui stetit ac de terra de Saloniaco laudationem non faciat ulli hominum nec ipse nec uxor ejus vel filii