Charter Document - 02140584

Charter Document - 02140584


Charter Number: 02140584
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Verbi incarnati Notum sit cunctis filiis sancte Dei ecclesie quod ego Bernardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum cui vocabulum est Cluniaco unam ecclesiam que sita est in pago Lugdunensi in villa Marzoniaco et est dicata in honore sancti Petri Hanc igitur dono cum omnibus appendiciis suis pro remedio anime mee et amite mee et fratris mei Odonis abbatis et omnium parentum meorum ut eis Dominus vitam et requiem sempiternam concedere dignetur et adgregare in numero electorum suorum faciantque ab hodierna die et deinceps sicut eis placuerit S Bernardi qui fieri et firmare rogavit S Odonis S Hugonis S Rodulfi Data per manus Richardi levite