Charter Document - 02140581

Charter Document - 02140581


Charter Number: 02140581
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate concessum est ut ex rebus transitoriis semper mansura bona promereri valeamus et ea que moriendo amissuri sumus Deo et sanctis ejus largiendo post mortem nobis retineamus Quapropter ego Arnulfus [in] extremis positus quasdam res proprietatis mee Deo et sanctis Petro videlicet atque Paulo ad Cluniacense monasterium perpetualiter a monachis qui ibidem commoraturi sunt possidendas trado scilicet per manus elemosinariorum meorum atque germanorum Rotlandi Ostroldi atque Adalardi qui testamentum hoc mea vice predicto monasterio vel monachis facturi sunt Sunt autem ipse res in pago Matisconensi in vicaria Sancti Pontii in villa que vocatur Burgundia Est autem curtilus quem tenet Stephanus cum vinea et pratis et silvis et terris et aquis et omnibus ad ipsum curtilum pertinentibus cum ipso Stephano et uxore ejus Petronilla et duobus filiis Stephano et Girberto terminat autem a mane via publica et terra Arnaldi a sero item via publica et terra Eldeberti Has autem res ea ratione trado ut sint pro remedio anime mee et predictorum fratrum meorum et ab hac die neque ipsi fratres neque ullus de heredibus nec ulla alia persona quicquid de eisdem rebus vel mancipiis quolibet modo usurpare presumat sed eas predicti monachi jure perpetuo possideant nemine contradicente Quod si quelibet persona extiterit que hanc auctoritatem infringere presumpserit non vindicet sed insuper D solidos his cui litem intulerit coactus persolvat hec autem auctoritas inconvulsa perduret S Rollandi qui hanc cartam fieri precepit et firmare rogavit S Ostroldi et Adalardi et Lanterii et Titelmi et Arnulfi et Ingelberti