Charter Document - 02140572

Charter Document - 02140572


Charter Number: 02140572
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Hugo filius Lebaldi notum esse volo omnibus Christi fidelibus quia monachi et fratres de Cluniaco dederunt michi XV [libras] et ego pro hoc dono et pro salute anime mee et parentum meorum reddidi sancto Petro et ipsis tale beneficium quale visus sum habere in villa Belmont cum omnibus appendiciis suis eo tenore ut nullus successorum vel heredum potestatem habeat ipsum beneficium ullo modo requirendi Et hoc convenit inter me et prefatos monachos atque seniores ut si quis de cetero calumniam eis fecerit in ipso beneficio ego eis damnum secundum legem constituam et mecum fideijussores qui sunt Bernardus Gaufredus Siguinus Hi sunt autem qui confirmaverunt Hugo et alius Hugo Antelmus S Artaldi monachi S Geraldi presbiteri Date sunt he libre quas diximus in loco Dundo Vidit Ulgodus et Rotbertus filius ejus ambo viderunt et non contradixerunt