Charter Document - 02140571

Charter Document - 02140571


Charter Number: 02140571
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Placuit atque convenit inter domnum Emardum abbatem cum ceteris fratribus Cluniensis cenobii et Evrardum cum uxore sua Theuza ut res suas inter se commutare deberent quod ita et fecerunt Dedit namque domnus Emardus a parte Evrardi vineas duas in pago Matisconense in villa Seia terminat una vinea in uno latere ex una fronte vinea Simforiani et ex alio latere vinea Simforiani et sancti Petri a quarta vero fronte terra Guarembalt alia vinea terminat in uno latere et una fronte vinea Simphoriani in alio latere sancti Pauli a quarta vero fronte terra Guarembalt Inter ambas vineas habent perticas L Econtra dedit Evrardus et uxor sua Theuza in ipso pago et in ipsa villa a parte sancti Petri vineam que terminat in uno latere et una fronte terram et vineam sancti Petri in una fronte vinea Aremberti a quarto vero latere via publica et habet perticas XXVIIII Infra has terminationes et perticationes faciat unusquisque de suo quicquid facere voluerit Si quis vero hanc commutationem contradicere voluerit non vindicet quod repetit sed cui litem intulerit auri libram I componat et hec commutatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco S Evrardi et uxoris sue Theuce qui fieri et firmari rogaverunt S Adalberti S Evrardi S Segualdi S Aquini S Volfardi S Adelolfi S Rotardi Data in mense januario regnante Lodovico rege