Charter Document - 02140570

Charter Document - 02140570


Charter Number: 02140570
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina largitate sanccitum est ut de rebus transitoriis eterna valeat merces promereri Quapropter ego Erveus pro remedio anime mee et pro remedio Ermengerie et infantibus nostris donamus atque transfundimus res juris nostri que sunt site in pago Matisconense in agro Fenestelacense in villa Noglas hoc est curtilus cum manso indominicato et alias res que ad ipsum curtilum aspiciunt vel aspicere videntur hoc sunt vineis vircariis campis silvis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia totum ad integrum in ea ratione dum ego Arveus advixero usum et fructum habeam post discessum autem meum sanctis apostolis Petro et Paulo et monachis ipsius loci Cluniensis iste res perveniant sine ulla contradictione in perpetuum possideant et poste eodem discesso quicquid voluerint faciant in omnibus Si quis vero aut ego ipse aut ullus ex heredibus contra istam donationem vim inferre voluerit auri liberam unam componat Hec presens donatio ista omni tempore stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio Signum Ervei qui donatione ista fieri et firmare rogavit S Leotaldi S Ayulfi S Ricberti S Arembaldi S Aynonis S Widaldi S Maimberti