Charter Document - 02140569
Charter Number: | 02140569 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0942 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina largitate sanccitum est ut de rebus transitoriis eterna valeat merces promereri Quapropter ego Erveus pro remedio anime mee et pro remedio Ermengarie et infantibus nostris et omnium christianorum donamus res nostras que sunt site in pago Augustudinense in villa Posiaco hoc est curtilus cum superposito et alias res quicquid ad ipsum cortilum aspiciunt vel aspicere videntur hoc est vircariis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia totum ad integrum et faciant ab hac die quicquid voluerint in omnibus Si quis vero ego aut ullus ex heredibus meis contra hanc donationem venire agere vel calumniare presumpserit auri unciam componat Hec presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio Signum Ervei qui donationem istam fieri et firmari rogavit S Leotaldi S Ayulfi S Ricberti S Arembaldi S Aynonis S Widaldi S Maimberti