Charter Document - 02140567

Charter Document - 02140567


Charter Number: 02140567
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine Domini nostri Jesu Christi Notum esse volumus omnibus fidelibus quod ego Ledgarda et filius meus Constancius donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum aliquid de hereditate nostra que sita est in pago Matisconense in villa Tasiaco hoc est unum campum terminat a mane terra sancti Petri a medio die via publica a sero terra Rodulfi Donamus autem et in ipsa villa duos curtilos et omnia que habere videmus terminat autem ipsa terra ex omni parte via publica Donamus vero et in villa Breia unam vineam quam comparavimus de Richelmo servos sancti Petri conscenciente domno Vuarnerio monacho terminat a mane et a medio die terra sancti Petri de ipsa hereditate a sero terra Petroni et a cercio terra Ingelelmi Ipsam autem vineam retinemus in nostra vita ut quamdiu vixerimus teneamus post mortem vero nostram ad locum jam dictum perveniat reddente nobis in vestitura omni anno duos sextarios de vino Facimus vero hanc donationem pro remedio animarum nostrarum et sepultura nostra ut Dominus faciat nobis misericordiam in futura vita S Ledgarde et filii ejus Constantii qui firmare rogaverunt S Rodberti S Bilini S Ingelelmi S Eldini S Gerlanni