Charter Document - 02140565
Charter Number: | 02140565 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0942 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quisquis cupit eterne vite effici heres [summa vi summoque in]genio studere debet ut ex rebus perituris eterna procuretur merces juxta Precurs[oris] vocem Jam securis ad radicem arboris posita est Quapropter noverint tam presentes quam futuri quod ego Umberga et filius meus Rotbertus reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi in villa Taxiaco curtilum unum habet in longo perticas XXX et in uno fronte VI et alio IIII Hanc autem donationem faciamus pro remedio animarum nostrarum vel parentum nostrorum et in locum sepulture in tali tenore quamdiu ego Umberga vixero teneo et post obitum meum ad locum perveniat Actum Blanusco S Ansedei S Agie et filii ejus Vuichardi S Umberga qui fieri et firmare rogavit S Rotbertum filium suum S Richelmus S Girardus S Girardus presbiter S Ulgerius S Tedinus S Oldebertus S Raifredus S Vuidbaldus