Charter Document - 02140564
| Charter Number: | 02140564 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0942 - 0954 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Virtus omnipotentis Dei mortalibus consulens propter ineffabilem pietatem suam qua omnes homines vult salvos fieri et neminem ex ipsis perire inter cetera carismatum dona hoc remedium contulit quo valerent peccata sua redimere Date inquiens elemosinam et omnia munda sunt vobis et Sicut aqua extinguit ignem ita helemosina extinguit peccatum Quapropter ego in Dei nomine Vuichardus consentiente uxore mea Raimode dono Deo et sancto Petro aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Breia mansum unum ubi Richelmus manet ipsum mansum dono cum omnibus appendiciis suis et ipsum servum Richelmum cum uxore et infantibus suis cum sua hereditate Dono etiam alium mansum ubi vocant Ad Alteram Curtem ubi Vuinibaldus manet cum omnibus appenditiis suis et ipsum servum Vuinebaldum cum uxore et infantibus suis cum sua hereditate et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint et volo ut nullus homo ex heredibus meis servicium aliquod post hunc diem ab eis requirat Dono etiam unum servum Ingelbertum pro anima mea cum omnibus rebus que in hoc testamento scripta continentur Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit vindicare non valeat sed hec donatio omni tempore firma maneat stipulacione subnixa Actum Cluniaco publice S Vuichardi S Maioli S Raimodis S Gauseranni S Lanberti S Ingelelmi S Drogo S Bertaldi S Gisleberti
