Charter Document - 02140563
Charter Number: | 02140563 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0942 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus hac redemptor noster previdens humanum genus gravis peccatis obstrictum dignatus est ammonere dicens Facite elemosinam et omnia munda sunt vobis et iterum Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Quas voces veridicas ego Gyrbertus audiens mente compungtus simul et infirmitate correptus vel propter metum gehenne seu propter amorem vite eterne dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et a loco Cluniaco aliquid ex rebus meis juris proprii hoc sunt due rascie de vinea in tali tenore ut quandiu ego vixero habeam usum et fructum et omni anno duos sextarios de vino persolvam post meum vero discessum ad sancto Petro revertatur ut Dominus nos eripiat a penis infernalibus mei videlicet et uxoris mee et transferat ad vitam eternam Terminat vero ipsa terra a mane terra Odgis a medio die aqua currente a cercio terra sancti Vincentii ad sero de ipsa hereditate Quicquid infra istas fines vel terminationes concluditur totum dono ad supradictum locum in locum sepulture Sane si quis ex heredibus meis aut ulla obposita persona calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed in ira Dei omnipotentis incurrat et postea carta ista firma et stabilis permaneat S Gyrberti qui cartam istam fieri et firmari rogavit S Undrade uxoris ejus S Adalberti S Walterii S Constancii presbiteri Arleeni Odboldi Bernardus levita scripsit S Aldeverti