Charter Document - 02140559
Charter Number: | 02140559 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0942 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Dei omnipotentis Noverint cuncti fideles quod ego Durannus dono Deo et sancto Petro ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Maticensi in villa Belplano et Privilingas ex omni mea parte hereditatis unam medietatem dono sancto Petro consenciente filio meo Guntardo Sunt autem campi et silve et vinee usque ad inquirendum Facio autem hanc donacionem pro anima mea et in locum sepulture mee et faciant post hunc diem quicquid facere voluerint Dono medietatem montis Ad Castello vocant Actum Mazerias publice S Duranni qui fieri et firmare rogavit S Guntardi S Rodulfi S Elderii S Sibaldi S Constancii S Ebraldi S Vuichardi