Charter Document - 02140558
Charter Number: | 02140558 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0942 - 0954 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint cuncti fideles quod ego Bernardus vendo monachis Cluniensibus quandam terram datam mihi a fratre meo Achardo quam ipse adquisivit de Constantio et de Duranno et heredibus eorum Est autem ipsa terra sita in pago Maticensi in villa Varingo in agro Marziacense terminat a mane via publica a sero terra sancti Clementis a medio die terra Ingelberti a cercio aqua volvente accipio vero ab ipsis precium XII solidorum et ut firmum sit manu propria et testibus firmandam trado S Bernardi S Hugonis S Achardi fratris ejus S Arlei S Achardi S Duranni S Stephani