Charter Document - 02140557

Charter Document - 02140557


Charter Number: 02140557
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte ecclesie Cluniensi [constructe in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli] quam domnus Hemardus abbas ad regendum habere videtur Igitur in Dei nomine ego Arlebaldus et uxor mea Helirada considerantes [velocissimum humane fragilitatis casum et quia cuncta temporalia velud umbra cito evanescere videntur propterea pro remedio animarum nostrarum et pro salute omnium parentum nostrorum necnon omnium fidelium christianorum] donamus atque transfundimus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad predictum locum aliquid de rebus nostris hoc sunt duo curtilos cum vinea et campo simul tenentibus que res sunt site in comitatu Matisconensi in vicaria Buferias in villa Marchesolio terminantur autem jam dicte res a mane [et a medio die et a sero hereditate Magnerii a circio via publica] Hec omnia [ego] Arlebaldus dono ad jam dictum monasterium a die presenti consentiente uxore mea eo tenore ut recipiant eam monachi ad sepeliendum Hoc autem quod ego prelibato confero cenobio ipsa sponte confirmat cum vero eadem obierit si plus de hereditate dare potuerit dabit si autem hoc non valuerit aut II libras aut tale quid donabit quod tantum valere estimetur Si quis autem [si nos ipsi aut aliqua persona hanc cartam calumniare voluerit auri libras IIII componere cogatur cui litem inferre temptaverit et presens auctoritas] firma et stabilis permaneat [cum stipulatione subnexa]