Charter Document - 02140555

Charter Document - 02140555


Charter Number: 02140555
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domno sacrosancti Petri Cluniensi hubi domnus abba Emardus preesse videtur ego in Dei nomine Ava dono aliquid de res meas qui sunt site in pago Matisconense in agro Marziacense in villa Scotia hoc est curtilus cum superposito et alias res quiquit ad ipso curtilo aspiciunt hoc sunt vircariis vineis campis pratis omnia ex omnia totum ad integrum dono in loco helemosinaria pro anima seniore meo Bernart et anima mea et filio meo Josceran et aliis parentis meis tam vivis quam defunctis et dono servo nomen Gelevert cum uxore sua et infantibus suis tres et de istas res et de mancipia faciant actores sancti Petri quicquid facere voluerint in omnibus Si quis vero si ego aut ullus homo aut ullus de heredibus meis qui contra donationem istam inquietare vel calumniare presumpserit non hoc valeat vindicare quod repetit sed inferamus una cum tercio fisco aureo uncias componat et hec elemosinaria ista in te facta omnique tempore firma stabilis permaneat cum stipulacione subnexa Actum Cluniaco monasterio