Charter Document - 02140553

Charter Document - 02140553


Charter Number: 02140553
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0942 - 0954
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit cunctis christiano nomine insignitis quod ego Dalmacius miles in extremis immo in gravi infirmitate constitutus considerans pondus meorum peccaminum et pro remedium animarum patris mei Rodbert seu mater mea Arenburga et fratribus meis Bernardo et Bertranno dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de res meas que sunt site in pago Cabilonense una condaminia in Craia vocabulo qui terminat a mane terra sancti Petri a tercia via publica a sexta terra Vidbert a sero vinea Idbert In pago Maticonense iterum dono etiam unum clausum in villa Croelis vocat qui terminat a mane terra Ricardi a sexto Gebilime a sero Alart In villa Vallis autem dono duas peciolas de canpo qui terminent ab uno fronte terra sancti Nazarii in alio frunte Montes Pusholarius Si ullus homo voluit mansiones facere in ipsas terras que []