Charter Document - 02140550

Charter Document - 02140550


Charter Number: 02140550
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0942 - 0943
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Dei nomine Convenit atque placuit inter domnum Aimardum abbatem cum fratribus et Dominicum et uxorem suam Lanteldis In primis dedit ad partes sancti Petri et humilis abbatis Aimardi et aliis monachorum duas petiolas de campo que sunt site in pago Matisconense in agro Galoniacense in villa Budonense terminant a mane terra sancti Hylarii a medio die terra Raimberti cum heredibus a sero terra Bernerii a circio terra Girbanni Habet in longum et in latum perticas CXXIIII Et nos donamus ad partes Dominici et uxoris sue Lanteldis campum in ipsa villa qui terminat de tribus partibus terra sancti Petri ex alia parte Albaldi a sero a circio via publica habet in longum et in latum perticas sexaginta ut faciat unusquisque quicquid facere voluerit Qui autem contradicere aut calumpniare voluerit auri libram unam componat et dehinc firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Galloniaco villa publice S Dominici et uxoris sue qui istum scamium fecerunt et firmari rogaverunt S Arnaldi et Estorminii S Isnardi S Adalelmi S Benedicti et alteri Benedicti S Girbaldi Ego Johannes scripsi datavi die mercurii mense junio anno VII regnante Ludovico rege