Charter Document - 02140547

Charter Document - 02140547


Charter Number: 02140547
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0942
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico Vidale et uxori sue Ermenberga pariter emptores nos enim Issimbard et uxor sua Routrus pariter vinditores Constat nos vobis vindedissemus quod ita et fecimus hoc sunt res proprias nostras qui de hereditate nobis obvenerunt Ressident ipsas res in vicaria Cantoiolo in terraturio de villa Volamato Majore in ipso territorio vindimus vobis campos duos prato uno Ille pratus et unus campus fines abent in de duos latus prato Jaucberto de tercio rivo ex carto ad ipsos emptores Unus campus fines abet de duos latus terra Gaucberto de uno rivo ex carto terra de ipsa hereditate Infra istas fines totum vobis vindimus unde accepimus de vos precium sicut inter nos convenit solidos VII et nos pro ipsa precia de nostro jure in vestram traimus dominacionem ad habendi vindendi donandi seu liceat commutandi ut post ac die in omnibus abeatis potestatem a faciendum quiquit volueritis De repeticione vero sane si quis nos emutatas voluntates nostras au ullus eres noster au ullus homo vel amissa persona qui contra vos vel contra carta ista ulla calumnia generare presumserit hoc ei non liceat vindicare quod petit set insuper conponat vobis auri libram I et quod petit nihil aquirat Facta carta ista die sabato mensse octubris anno VII regnante Loddovico rege Signum Issimbard S Reitrudis qui carta ista scribere vel firmare rogaverunt S Icterio S Salomone S Eliaudo S Adalfred S Airado Ingelbertus scripsit