Charter Document - 02140538
Charter Number: | 02140538 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0941 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecto atque multum amabile filiolo meo nomine Godone igitur ego in Dei nomine Atalgerio et filio meo Pasquale nos in pro amore et promta bona volencia nostra que contra te habemus et pro quod de fonte sancto Joanno nos te suscepimus et pro animas nostras remedium propterea donamus tibi vinea que est sita in pago Vienese in villa qui nominantur Comella qui terminat de uno latus Rodeno volvente de alio latus et ambis frontis terra sancti Mauricii abet totum integrum perticas XV et pedes XII infra istas fines et terminaciones et pertigaciones una cum exivis totum et sup integro nos tibi donamus tradimus atque transfundimus it est at habendi vendendi perdonandi seu liceat commutandi et si nos ipsi aut ullus homo aut ullus ex heredibus nostris aut ulla aliqua persona qui contra ista donacione aliquit agere vel inquietare voluerit una cum fisco solvat tantum et alium tantum quantum et in antea ista donacio in te facta firma permaneat cum stipulacione subnixa S Atalgerio S Pasquale qui ista donacione fieri et firmare in presente rogaverunt S Eldevodo S altero Atalgerio S Ansberto S Selvana S Dominico Ego Eldebertus jubente Barnardo qui ista donacione scripsi datavi die sabato in mense octuber annos V regnante Gondrado rege