Charter Document - 02140534

Charter Document - 02140534


Charter Number: 02140534
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0941
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconense sito vocabulo Cluniaco ubi preest domnus Odo venerabilis abbas Igitur ego in Dei nomine Maimbodus episcopus ecclesie Matisconensis et Girberga uxor Rotardi pro remedio predicti Rotardi et pro redemptione anime prememorate Girberge loco sepulture donamus ad predictum locum aliquid de rebus nostris donatumque in perpetuum esse volumus hoc est vinea cum mansione et curtilo simul tenente in alimenta monachorum ibidem consistencium Est autem sita in predicto pago in villa Vetis Kanavas in agro Rufiaco terminat a mane et a cercio terra sancti Petri a medio die et a sero terra Teuborc cum suis eris Infra istas terminaciones predictam vineam predictus pontifex et Girberga vice Rotardi ad jam dictum locum donant tradunt atque transfundunt et faciant inde actores sancti Petri quidquid eis placuerit nullum contradicentem Si quis vero quod futurum esse non credimus aliquam calumniam contra hanc donationem generare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et insuper cogenti fisco auri libra I coactus exsolvat et hec donatio semper firma et inlibata permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio Maimbodus sancte Maticensis ecclesie humilis episcopus subscripsit S Girberge uxoris ejus que consensit S Bernart S Arembert fratri suo qui consensit S Avane uxore sua que consensit S Ramnolt S Engelardi S Aiulfi S Alirico S Arlulfo S Arnolt Ego Petrus presbiter rogatus scripsi et subscripsi datavi die lunis IIII nonas augusti annos V regnante Ludvico rege