Charter Document - 02140533
Charter Number: | 02140533 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0941 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Cluniacensi in pago Matisconensi fundate in loco qui dicitur Augia quam vir quidam Rainerius nomine et levita ad regendum habere videtur Igitur ego Agi cum consensu senioris mei Arduini dono ad ipsam casam Dei duas ex ancillis meis utrasque sorores quarum altera vocatur Autberga et altera Aalgardis et omnia earum peculiaria que habent et inantea adquirere potuerint pro anima senioris mei Lamberti ut a presenti die ejusdem ecclesie rectores quicquid illis placuerit faciant nullo contradicente Si quis vero donationem istam voluerit destruere auri II uncias componat et donatio nostra firma et stabilis perhenniter maneat cum stipulatione subnixa S Narduini S Agi uxoris ejus qui fieri et firmare rogaverunt S Girbaldi S Girberti S Johannis S Bavolini S Tedaldi S Tedoini S Arnaldi Dictata per manum Beraldi die mercurio II kalendas julii anno V regnante Ludowico rege