Charter Document - 02140532
Charter Number: | 02140532 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0941 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Jam mundi terminum adpropinquante ruinis crebrescentibus quia is advenientibus vere mundus urguetur et si aliquis de rebus nostris alloca sanctorum vel eorum servientibus con donaverimus retributorem Deum non difidimus rependi qui dicit Dominus in evangelio Date elemosina et ecce omnia munda sunt vobis Igitur enim in Dei nomen Ava consideravi patrie celestis amorem et anime me[e] remedium et pro anima viro meo Abboni et pro animabus consanguineorum suorum et pro animabus parentorum meorum cedo et condono Deo et sancti Petri Mauricis cessumque in perpetuum esse volo hoc est alodus meus proprius qui per conquisitum mihi obvenit Et est ipse alodus situs in pago Arvernico sive Limovicino aud in comitatu Caturcino sive in comitatu Albiense Ego dimito in honore sancti Petri Rome at sancti Petri Mauricis curte mea Terrone cum ipsa ecclesia que est fundata in honore sancti Petri cum mansos XXVI cum silvis pratis cum casa dominicaria et prato cum silvis pascuis farinariis adjacenciis cultum et incultum egresibus et regresibus quantum ad ipsa villa aspicit vel aspicere videtur totum et ab integrum sancti Petri dimito et in alio loco ibidem aderente in villa que dicitur Laderiaco mansos XIIII cum silva que dicitur Murmarcio quantum in ipsa villa aspicit cum silvis pratis adjacenciis cultum et incultum cot ad inquirendum est totum et ab integrum sancti Petri dimito et in alio loco curte mea que dicitur Nivo Corbino cum ecclesia que est fundata in honore sancti Medardi cum mansos XXI cum silvis pratis adjacenciis quantum ad ipsa villa aspicit vel aspicere videtur totum et ab integrum sancti Petri dimito et in alio loco curte mea que dicitur Pontovernino cum ecclesia que est fundata in honore sancti Ursicini cum mansos XXXVI cum pratis silvis pascuis adjacenciis cultum et incultum totum et ab integrum sancti Petri dimito et in alio loco curte mea que dicitur Bloxio cum ipsa ecclesia que est fundata in honore sancti Ilarii quantum in ipsa curte vel in ipsa villa aspicit vel aspicere videtur extra ecclesia que dicitur Marense cum mansos IIII Istas res supradictas cum omni integritate cum pratis vineis silvis pascuis adjacenciis cultum et incultum totum et ab integrum sancti Petri dimito Similiter caput mansio meo in illo Becio cum ipsas vineas et manso meo in illa Boesia ubi Unfredus visus est manere cum ipsas vineas et in alio loco capud manso meo ubi Ingelerius visus est manere cum ipsas vineas soldadas tres Istas res que superius sunt scriptas ad illa casa Dei et sancti Petri dono trado atque transfundo tali vero racionem ut istas res que superius sunt scriptas ut quamdiu Abbo vir meus vixerit usum fructuarium recipiat et post obitum suum sancti Petri remaneat sine ullo contradicente Sane propter istas res superius scriptas ego Ava dimito in concensum villa mea Guandilangas qui per conquistum mihi obvenit qui est ipsa villa in urbe Arvernico in vicaria sancti Stephani in aice Limovicino cum omnibus edificiis dictisque ajacenciis cum pratis pascuis silvis garicis cum ortis vineas cum exiis cum regressibus cum aquis aquarum vias excursibus quesitum vel quod ad inquirendum est omnia et ex omnibus quantumcumque in ipsa villa visa fui habere vel posidere cum omni integritate sua totum et ab integrum ad illa casa Dei et ad servitores ejus dimito et in alio loco que dicitur Treolloni vineas meas soldadas duas cum ipso caput manso et in alio loco que dicitur Cairolis alias duas soldadas de vineas istas vineas et ipsa villa propter istas res que superius diximus in consensum ad une locum sanctum vel ad ejus servitoribus trado transfero adque transfundo ad habendi vel ad possidendi ut faciant ejusdem rectores quicquid voluerint juste et legaliter ecclesiastico [jure] Ec omnia superius scripta in tucione domni Gauzberti abbati vel ejus successoribus ex Mauricis abbatibus et monachis semper duretur perenniter post eos Stephanus provideat Si Stephanus mortuus fuerit unus de filiis suis qualem ipsi servitores Dei elegerint in locum suum remaneat si autem mortuus fuerit ipse propinquior de parentibus suis in locum eorum succedat et sic sequatur eorum generacio non enim in tucione episcoporum vel comitum vel ullarum personarum non mitimus nisi in potestate beati Petri pri[n]cipis apostolorum et illo papa Romano qui ibi esse videtur et ipsi rectores quot supradiximus Si quis hoc presumserit hoc agere vel facere in primis in iram Dei incurrat ex auctoritatem Patris et Filii et Spiritu sancti sit excommunicatus et anathematizatus sit maledictus in agris in viis in semitis et in cunctis egressibus suis sit super eum celus ereus et terra ferrea a planta pedis usque ad verticem capillis non sit in eo sanitas deleatur de libro vivencium et non scribatur cum justis brevientur dies sanitatis ipsius prolongentur tempus infirmitatis sue Ec carta a me facta atque inconvulsa permaneat atque omni tempore firma perduret cum stibulacione subnixa Facta hanc carta in mense madio feria III anno quinto regnante Lodovico rege Signum Abboni virum Avani qui carta ista scribere vel adfirmare rogavit S Unberti S Ugoni S Stefano S Adalardi S Bernardi S Ugoni Isti elemosinarii qui condam fuerunt Avani consencientes Rotgerius scripsit