Charter Document - 02140528

Charter Document - 02140528


Charter Number: 02140528
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0941
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilecto Mayolo et uxore ejus Alindrada ego Modoenus pro amore et bona voluntate dono vobis curtilum cum superpositum et vinea in pago Matisconense in agro [] in villa Davagiaco terminat a mane terra sancti Vincentii et sancti Leudegarii a media die via publica a sero Bersendane cum eredus a cercio sancti Vincentii Infra isto terminio ipsum curtilum cum vinea vobis dono et alias res quicquid in ipsa villa visus sum habere preter unum campum in Casingas vocat michi reservo alias res sicut superius insertum est vobis dono et facite quid vultis Si quis vero qui donationem istam contradixerit auri unciam componat et firma permaneat cum stibulatione subnixa S Modoeni qui donacione ista fieri et firmare rogavit Et dono vobis ancillas duas Teutbergane et Amalbergane cum omni peculiario quod habent et inantea conquirere potuerint S Rodanni S Rotardi S Rannaldi S Arnulfi S Enrici S Aaldradi S Ragonis S Arlulfi Data per manu Berardi sub die veneris V kalendas junii anno V regnante Hludovici regis